De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam loca declarat sursum ventosa patere
  2. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  3. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  4. corpora naturam declarant litore vestis
  5. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  6. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  7. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  8. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  9. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  10. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  11. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  12. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  13. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  14. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  15. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  16. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  17. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  18. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  19. esse infinitam docui, quantaque volarent
  20. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  21. immemorabile per spatium transire solerent.
  22. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  23. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  24. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  25. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  26. et quasi per magni circum spiracula mundi
  27. exitus introitusque elementis redditus extat.
  28. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  29. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  30. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  31. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  32. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  33. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  34. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  35. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  36. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  37. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  38. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  39. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  40. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  41. multa modis multis convenere undique adaucta,
  42. confertae nubes umorem mittere certant
  43. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  44. copia nimborum turba maiore coacta
  45. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  46. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  47. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  48. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  49. cera super calido tabescens multa liquescat.
  50. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  51. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  52. at retinere diu pluviae longumque morari
  53. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  54. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  55. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  56. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  57. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  58. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  59. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  60. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  61. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  62. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  63. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  64. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  65. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  66. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  67. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  68. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  69. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  70. supter item ut supera ventosis undique plenam
  71. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  72. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  73. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  74. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  75. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  76. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  77. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  78. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  79. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  80. concussu late disserpunt inde tremores.
  81. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  82. tecta viam propter non magno pondere tota,
  83. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  84. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  85. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  86. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  87. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  88. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  89. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  90. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  91. collectus parte ex una procumbit et urget
  92. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  93. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  94. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  95. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  96. inclinata minent in eandem prodita partem
  97. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  98. et metuunt magni naturam credere mundi
  99. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  100. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  101. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  102. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  103. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  104. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  105. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  106. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  107. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  108. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  109. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  110. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  111. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  112. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  113. in loca se cava terrai coniecit ibique
  114. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  115. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  116. exagitata foras erumpitur et simul altam
  117. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  118. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  119. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  120. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  121. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  122. motibus in terris et multae per mare pessum
  123. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  124. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  125. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  126. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  127. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  128. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  129. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  130. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  131. terrai ne dissoluat natura repente,
  132. neu distracta suum late dispandat hiatum
  133. idque suis confusa velit complere ruinis.
  134. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  135. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  136. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  137. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  138. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  139. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  140. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  141. ---
  142. Principio mare mirantur non reddere maius
  143. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  144. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  145. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  146. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  147. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  148. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  149. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  150. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  151. quippe videmus enim vestis umore madentis
  152. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  153. at pelage multa et late substrata videmus.
  154. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  155. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  156. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  157. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  158. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  159. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  160. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  161. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  162. umorem magno conceptum ex aequore ponti