De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  2. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  3. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  4. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  5. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  6. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  7. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  8. multaque praeterea languentia membra per artus
  9. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  10. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  11. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  12. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  13. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  14. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  15. at cum membra domans percepit fervida febris,
  16. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  17. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  18. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  19. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  20. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  21. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  22. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  23. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  24. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  25. quam soleant et quam vitai copia desit,
  26. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  27. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  28. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  29. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  30. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  31. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  32. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  33. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  34. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  35. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  36. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  37. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  38. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  39. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  40. propterea quod magna mali fit copia circum.
  41. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  42. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  43. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  44. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  45. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  46. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  47. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  48. scilicet in terram delabi pondere cogit
  49. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  50. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  51. ---
  52. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  53. arescit quia terra calore et semina si qua
  54. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  55. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  56. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  57. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  58. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  59. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  60. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  61. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  62. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  63. sole putant subter terras fervescere partim,
  64. nox ubi terribili terras caligine texit.
  65. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  66. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  67. non quierit calidum supera de reddere parte,
  68. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  69. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  70. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  71. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  72. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  73. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  74. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  75. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  76. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  77. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  78. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  79. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  80. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  81. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  82. et rare fecit calido miscente vapore,
  83. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  84. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  85. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  86. praeterea solis radiis iactatur aquai
  87. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  88. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  89. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  90. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  91. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  92. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  93. taedaque consimili ratione accensa per undas
  94. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  95. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  96. semina de terraque necessest funditus ipsa
  97. ignis corpora per totum consurgere fontem
  98. et simul exspirare foras exireque in auras,
  99. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  100. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  101. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  102. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  103. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  104. et multis aliis praebet regionibus aequor
  105. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  106. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  107. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  108. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  109. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  110. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  111. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  112. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  113. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  114. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  115. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  116. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  117. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  118. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  119. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  120. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  121. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  122. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  123. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  124. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  125. ordine demisso levibus iactarier auris,
  126. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  127. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  128. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  129. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  130. ipsius rei rationem reddere possis,
  131. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  132. quo magis attentas auris animumque reposco.
  133. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  134. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  135. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  136. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  137. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  138. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  139. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  140. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  141. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  142. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  143. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  144. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  145. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  146. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  147. cernere odorari licet et sentire sonare.
  148. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  149. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  150. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  151. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  152. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  153. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  154. principio fit ut in speluncis saxa superna
  155. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  156. manat item nobis e toto corpore sudor,
  157. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  158. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  159. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  160. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  161. sentimus, sentimus item transire per aurum
  162. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.