De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  2. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  3. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  4. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  5. terrai ne dissoluat natura repente,
  6. neu distracta suum late dispandat hiatum
  7. idque suis confusa velit complere ruinis.
  8. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  9. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  10. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  11. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  12. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  13. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  14. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  15. ---
  16. Principio mare mirantur non reddere maius
  17. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  18. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  19. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  20. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  21. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  22. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  23. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  24. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  25. quippe videmus enim vestis umore madentis
  26. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  27. at pelage multa et late substrata videmus.
  28. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  29. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  30. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  31. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  32. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  33. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  34. siccari mollisque luti concrescere crustas.