De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  2. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  3. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  4. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  5. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  6. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  7. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  8. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  9. collectus parte ex una procumbit et urget
  10. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  11. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  12. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  13. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  14. inclinata minent in eandem prodita partem
  15. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  16. et metuunt magni naturam credere mundi
  17. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  18. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  19. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  20. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  21. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  22. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  23. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  24. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  25. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  26. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  27. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  28. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  29. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  30. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  31. in loca se cava terrai coniecit ibique
  32. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  33. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  34. exagitata foras erumpitur et simul altam
  35. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  36. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  37. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  38. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  39. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  40. motibus in terris et multae per mare pessum
  41. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  42. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  43. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  44. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  45. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  46. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  47. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  48. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  49. terrai ne dissoluat natura repente,
  50. neu distracta suum late dispandat hiatum
  51. idque suis confusa velit complere ruinis.
  52. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  53. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  54. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  55. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  56. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  57. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  58. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  59. ---
  60. Principio mare mirantur non reddere maius
  61. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  62. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  63. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  64. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  65. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  66. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  67. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  68. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.