De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et metuunt magni naturam credere mundi
  2. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  3. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  4. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  5. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  6. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  7. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  8. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  9. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  10. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  11. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  12. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  13. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  14. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  15. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  16. in loca se cava terrai coniecit ibique
  17. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  18. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  19. exagitata foras erumpitur et simul altam
  20. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  21. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  22. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  23. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  24. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  25. motibus in terris et multae per mare pessum
  26. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  27. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  28. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  29. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  30. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  31. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  32. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  33. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  34. terrai ne dissoluat natura repente,
  35. neu distracta suum late dispandat hiatum
  36. idque suis confusa velit complere ruinis.
  37. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  38. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  39. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  40. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  41. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  42. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  43. funditus et fiat mundi confusa ruina.