De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  2. cuius et extincti propter divina reperta
  3. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  4. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  5. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  6. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  7. divitiis homines et honore et laude potentis
  8. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  9. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  10. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  11. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  12. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  13. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  14. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  15. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  16. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  17. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  18. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  19. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  20. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  21. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  22. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  23. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  24. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  25. quod fieret naturali varieque volaret
  26. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  27. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  28. et genus humanum frustra plerumque probavit
  29. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  30. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  31. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  32. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  33. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  34. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  35. non radii solis nec lucida tela diei
  36. discutiant, sed naturae species ratioque.
  37. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  38. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  39. esse et nativo consistere corpore caelum,
  40. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  41. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  42. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  43. ---
  44. tu mihi supremae praescripta ad candida callis