De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  2. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  3. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  4. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  5. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  6. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  7. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  8. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  9. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  10. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  11. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  12. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  13. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  14. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  15. idque minutatim vitam provexit in altum
  16. et belli magnos commovit funditus aestus.
  17. at vigiles mundi magnum versatile templum
  18. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  19. perdocuere homines annorum tempora verti
  20. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  21. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  22. et divisa colebatur discretaque tellus,
  23. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  24. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  25. carminibus cum res gestas coepere
  26. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  27. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  28. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  29. Navigia atque agri culturas moenia leges
  30. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  31. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  32. carmina, picturas et daedala signa polita
  33. usus et impigrae simul experientia mentis
  34. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  35. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  36. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  37. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  38. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,