De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. currenti spatium praemonstra, callida musa
  2. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  3. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  4. ---
  5. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  6. ---
  7. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  8. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  9. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  10. et faciunt animos humilis formidine divom
  11. depressosque premunt ad terram propterea quod
  12. ignorantia causarum conferre deorum
  13. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  14. quorum operum causas nulla ratione videre
  15. possunt ac fieri divino numine rentur.
  16. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  17. si tamen interea mirantur qua ratione
  18. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  19. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  20. rursus in antiquas referuntur religionis
  21. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  22. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  23. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  24. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  25. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  26. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  27. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  28. delibata deum per te tibi numina sancta
  29. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  30. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  31. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  32. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  33. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  34. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  35. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  36. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  37. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  38. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  39. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  40. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  41. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  42. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  43. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  44. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  45. unde volans ignis pervenerit aut in utram se