De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  2. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  3. inclinata minent in eandem prodita partem
  4. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  5. et metuunt magni naturam credere mundi
  6. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  7. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  8. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  9. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  10. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  11. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  12. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  13. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  14. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  15. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  16. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  17. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  18. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  19. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  20. in loca se cava terrai coniecit ibique
  21. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  22. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  23. exagitata foras erumpitur et simul altam
  24. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  25. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  26. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  27. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  28. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  29. motibus in terris et multae per mare pessum
  30. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  31. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  32. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  33. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;