De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  2. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  3. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  4. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  5. motibus in terris et multae per mare pessum
  6. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  7. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  8. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  9. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  10. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  11. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  12. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  13. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  14. terrai ne dissoluat natura repente,
  15. neu distracta suum late dispandat hiatum
  16. idque suis confusa velit complere ruinis.
  17. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  18. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  19. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  20. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  21. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  22. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  23. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  24. ---
  25. Principio mare mirantur non reddere maius
  26. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  27. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  28. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  29. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  30. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  31. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  32. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  33. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  34. quippe videmus enim vestis umore madentis
  35. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  36. at pelage multa et late substrata videmus.
  37. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  38. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  39. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  40. Tum porro venti quoque magnam tollere partem