De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  2. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  3. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  4. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  5. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  6. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  7. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  8. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  9. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  10. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  11. in terras itidem manare ex aequore salso;
  12. percolatur enim virus retroque remanat
  13. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  14. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  15. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  16. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  17. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  18. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  19. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  20. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  21. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  22. cernentes pavida complebant pectora cura,
  23. quid moliretur rerum natura novarum.
  24. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  25. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  26. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  27. et videas caelum summai totius unum
  28. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  29. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  30. quod bene propositum si plane contueare
  31. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  32. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  33. accepit calido febrim fervore coortam
  34. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  35. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  36. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  37. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  38. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  39. ni mirum quia sunt multarum semina rerum