De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  2. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  3. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  4. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  5. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  6. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  7. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  8. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  9. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  10. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  11. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  12. multa modis multis convenere undique adaucta,
  13. confertae nubes umorem mittere certant
  14. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  15. copia nimborum turba maiore coacta
  16. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  17. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  18. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  19. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  20. cera super calido tabescens multa liquescat.
  21. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  22. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  23. at retinere diu pluviae longumque morari
  24. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  25. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  26. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  27. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  28. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  29. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  30. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  31. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  32. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  33. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  34. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  35. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  36. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  37. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  38. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  39. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  40. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  41. supter item ut supera ventosis undique plenam
  42. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  43. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  44. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  45. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  46. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  47. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  48. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  49. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  50. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  51. concussu late disserpunt inde tremores.
  52. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  53. tecta viam propter non magno pondere tota,
  54. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  55. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  56. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  57. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  58. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  59. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  60. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  61. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  62. collectus parte ex una procumbit et urget
  63. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  64. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  65. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  66. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  67. inclinata minent in eandem prodita partem
  68. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  69. et metuunt magni naturam credere mundi
  70. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  71. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  72. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  73. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  74. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  75. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  76. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  77. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  78. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  79. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,