De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  2. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  3. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  4. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  5. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  6. in loca se cava terrai coniecit ibique
  7. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  8. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  9. exagitata foras erumpitur et simul altam
  10. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  11. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  12. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  13. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  14. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  15. motibus in terris et multae per mare pessum
  16. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  17. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  18. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  19. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  20. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  21. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  22. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  23. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  24. terrai ne dissoluat natura repente,
  25. neu distracta suum late dispandat hiatum
  26. idque suis confusa velit complere ruinis.
  27. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  28. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  29. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  30. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  31. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  32. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  33. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  34. ---
  35. Principio mare mirantur non reddere maius
  36. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  37. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  38. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  39. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  40. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  41. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  42. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  43. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  44. quippe videmus enim vestis umore madentis
  45. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  46. at pelage multa et late substrata videmus.
  47. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  48. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  49. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  50. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  51. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  52. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  53. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  54. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  55. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  56. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  57. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  58. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  59. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  60. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  61. in terras itidem manare ex aequore salso;
  62. percolatur enim virus retroque remanat
  63. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  64. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  65. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  66. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  67. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  68. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  69. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  70. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  71. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  72. cernentes pavida complebant pectora cura,
  73. quid moliretur rerum natura novarum.
  74. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  75. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  76. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  77. et videas caelum summai totius unum
  78. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  79. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  80. quod bene propositum si plane contueare
  81. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  82. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  83. accepit calido febrim fervore coortam
  84. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  85. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  86. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  87. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  88. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  89. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  90. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,