De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  2. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  3. ex infinito satis omnia suppeditare,
  4. unde repente queat tellus concussa moveri
  5. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  6. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  7. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  8. et tempestates pluviae graviore coortu
  9. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  10. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  11. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  12. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  13. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  14. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  15. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  16. nil sint ad summam summai totius omnem.
  17. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  18. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  19. expediam. primum totius subcava montis
  20. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  21. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  22. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  23. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  24. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  25. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  26. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  27. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  28. differt et crassa volvit caligine fumum
  29. extruditque simul mirando pondere saxa;
  30. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  31. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  32. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  33. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  34. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  35. ---
  36. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  37. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  38. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  39. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  40. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  41. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  42. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  43. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  44. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  45. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  46. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  47. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  48. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  49. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  50. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  51. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  52. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  53. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  54. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  55. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  56. cogentes sursus replent coguntque manere.
  57. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  58. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  59. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  60. inter nigra virum percocto saecla colore
  61. exoriens penitus media ab regione diei.
  62. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  63. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  64. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  65. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  66. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  67. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  68. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  69. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  70. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  71. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  72. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  73. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  74. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  75. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  76. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  77. expediam, quali natura praedita constent.
  78. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  79. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  80. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  81. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  82. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  83. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  84. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  85. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  86. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  87. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  88. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  89. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  90. cornices, non cum fumant altaria donis;