De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse infinitam docui, quantaque volarent
  2. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  3. immemorabile per spatium transire solerent.
  4. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  5. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  6. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  7. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  8. et quasi per magni circum spiracula mundi
  9. exitus introitusque elementis redditus extat.
  10. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  11. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  12. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  13. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  14. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  15. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  16. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  17. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  18. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  19. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  20. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  21. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  22. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  23. multa modis multis convenere undique adaucta,
  24. confertae nubes umorem mittere certant
  25. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  26. copia nimborum turba maiore coacta
  27. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  28. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  29. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  30. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  31. cera super calido tabescens multa liquescat.
  32. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  33. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  34. at retinere diu pluviae longumque morari
  35. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  36. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  37. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  38. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  39. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  40. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  41. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  42. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  43. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  44. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  45. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  46. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  47. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  48. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  49. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  50. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  51. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  52. supter item ut supera ventosis undique plenam
  53. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  54. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  55. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  56. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  57. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  58. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  59. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  60. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  61. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  62. concussu late disserpunt inde tremores.
  63. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  64. tecta viam propter non magno pondere tota,
  65. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  66. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  67. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  68. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  69. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  70. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  71. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  72. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  73. collectus parte ex una procumbit et urget
  74. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  75. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  76. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  77. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  78. inclinata minent in eandem prodita partem
  79. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  80. et metuunt magni naturam credere mundi
  81. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  82. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  83. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  84. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  85. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  86. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  87. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  88. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  89. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.