De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  2. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  3. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  4. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  5. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  6. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  7. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  8. in loca se cava terrai coniecit ibique
  9. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  10. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  11. exagitata foras erumpitur et simul altam
  12. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  13. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  14. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  15. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  16. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  17. motibus in terris et multae per mare pessum
  18. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  19. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  20. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  21. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  22. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  23. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  24. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  25. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  26. terrai ne dissoluat natura repente,
  27. neu distracta suum late dispandat hiatum
  28. idque suis confusa velit complere ruinis.
  29. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  30. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  31. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  32. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  33. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  34. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  35. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  36. ---
  37. Principio mare mirantur non reddere maius
  38. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  39. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  40. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  41. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  42. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  43. guttai vix instar erunt unius adaugmen;