De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  2. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  3. quippe videmus enim vestis umore madentis
  4. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  5. at pelage multa et late substrata videmus.
  6. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  7. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  8. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  9. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  10. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  11. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  12. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  13. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  14. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  15. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  16. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  17. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  18. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  19. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  20. in terras itidem manare ex aequore salso;
  21. percolatur enim virus retroque remanat
  22. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  23. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  24. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  25. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  26. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  27. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  28. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  29. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  30. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  31. cernentes pavida complebant pectora cura,
  32. quid moliretur rerum natura novarum.
  33. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  34. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  35. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  36. et videas caelum summai totius unum
  37. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  38. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  39. quod bene propositum si plane contueare
  40. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  41. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  42. accepit calido febrim fervore coortam