De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  2. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  3. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  4. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  5. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  6. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  7. supter item ut supera ventosis undique plenam
  8. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  9. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  10. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  11. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  12. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  13. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  14. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  15. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  16. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  17. concussu late disserpunt inde tremores.
  18. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  19. tecta viam propter non magno pondere tota,
  20. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  21. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  22. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  23. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  24. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  25. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  26. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  27. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  28. collectus parte ex una procumbit et urget
  29. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  30. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  31. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  32. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  33. inclinata minent in eandem prodita partem
  34. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  35. et metuunt magni naturam credere mundi
  36. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  37. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  38. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  39. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  40. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  41. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  42. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas