De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  2. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  3. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  4. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  5. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  6. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  7. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  8. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  9. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  10. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  11. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  12. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  13. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  14. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  15. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  16. supter item ut supera ventosis undique plenam
  17. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  18. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  19. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  20. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  21. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  22. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  23. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  24. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  25. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  26. concussu late disserpunt inde tremores.
  27. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  28. tecta viam propter non magno pondere tota,
  29. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  30. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  31. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  32. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  33. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  34. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  35. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  36. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  37. collectus parte ex una procumbit et urget
  38. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  39. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  40. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  41. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  42. inclinata minent in eandem prodita partem
  43. protractaeque trabes inpendent ire paratae.