De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  2. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  3. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  4. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  5. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  6. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  7. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  8. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  9. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  10. supter item ut supera ventosis undique plenam
  11. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  12. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  13. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  14. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  15. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  16. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  17. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  18. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  19. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  20. concussu late disserpunt inde tremores.
  21. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  22. tecta viam propter non magno pondere tota,
  23. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  24. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  25. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  26. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  27. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  28. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  29. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  30. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  31. collectus parte ex una procumbit et urget
  32. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  33. incumbit tellus quo venti prona premit vis.