De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  2. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  3. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  4. esse infinitam docui, quantaque volarent
  5. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  6. immemorabile per spatium transire solerent.
  7. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  8. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  9. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  10. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  11. et quasi per magni circum spiracula mundi
  12. exitus introitusque elementis redditus extat.
  13. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  14. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  15. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  16. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  17. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  18. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  19. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  20. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  21. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  22. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  23. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  24. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  25. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  26. multa modis multis convenere undique adaucta,
  27. confertae nubes umorem mittere certant
  28. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  29. copia nimborum turba maiore coacta
  30. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  31. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  32. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  33. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  34. cera super calido tabescens multa liquescat.
  35. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  36. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  37. at retinere diu pluviae longumque morari
  38. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  39. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  40. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  41. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  42. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  43. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  44. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  45. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  46. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  47. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  48. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  49. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  50. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  51. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  52. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  53. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  54. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  55. supter item ut supera ventosis undique plenam
  56. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  57. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  58. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  59. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  60. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  61. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  62. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  63. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  64. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  65. concussu late disserpunt inde tremores.
  66. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  67. tecta viam propter non magno pondere tota,