De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  2. nam loca declarat sursum ventosa patere
  3. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  4. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  5. corpora naturam declarant litore vestis
  6. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  7. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  8. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  9. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  10. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  11. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  12. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  13. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  14. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  15. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  16. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  17. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  18. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  19. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  20. esse infinitam docui, quantaque volarent
  21. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  22. immemorabile per spatium transire solerent.
  23. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  24. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  25. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  26. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  27. et quasi per magni circum spiracula mundi
  28. exitus introitusque elementis redditus extat.
  29. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  30. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  31. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  32. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  33. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  34. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  35. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  36. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  37. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  38. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  39. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  40. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  41. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  42. multa modis multis convenere undique adaucta,
  43. confertae nubes umorem mittere certant
  44. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  45. copia nimborum turba maiore coacta
  46. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  47. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  48. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  49. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  50. cera super calido tabescens multa liquescat.
  51. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  52. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  53. at retinere diu pluviae longumque morari
  54. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  55. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  56. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  57. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  58. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  59. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  60. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  61. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  62. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  63. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  64. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  65. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  66. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  67. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  68. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  69. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  70. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  71. supter item ut supera ventosis undique plenam
  72. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  73. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  74. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  75. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  76. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  77. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  78. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  79. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  80. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  81. concussu late disserpunt inde tremores.
  82. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt