De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  2. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  3. concussu late disserpunt inde tremores.
  4. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  5. tecta viam propter non magno pondere tota,
  6. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  7. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  8. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  9. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  10. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  11. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  12. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  13. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  14. collectus parte ex una procumbit et urget
  15. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  16. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  17. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  18. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  19. inclinata minent in eandem prodita partem
  20. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  21. et metuunt magni naturam credere mundi
  22. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  23. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  24. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  25. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  26. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  27. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  28. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  29. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  30. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  31. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  32. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  33. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  34. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  35. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  36. in loca se cava terrai coniecit ibique
  37. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  38. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  39. exagitata foras erumpitur et simul altam
  40. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  41. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  42. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  43. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  44. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  45. motibus in terris et multae per mare pessum
  46. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  47. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  48. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  49. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  50. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  51. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  52. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  53. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas