De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  2. et quasi per magni circum spiracula mundi
  3. exitus introitusque elementis redditus extat.
  4. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  5. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  6. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  7. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  8. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  9. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  10. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  11. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  12. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  13. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  14. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  15. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  16. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  17. multa modis multis convenere undique adaucta,
  18. confertae nubes umorem mittere certant
  19. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  20. copia nimborum turba maiore coacta
  21. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  22. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  23. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  24. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  25. cera super calido tabescens multa liquescat.
  26. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  27. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  28. at retinere diu pluviae longumque morari
  29. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  30. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  31. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  32. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  33. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  34. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  35. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  36. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  37. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  38. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  39. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  40. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  41. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  42. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  43. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  44. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  45. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  46. supter item ut supera ventosis undique plenam
  47. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  48. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  49. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  50. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  51. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  52. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  53. terra superne tremit magnis concussa ruinis,