De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terrai ne dissoluat natura repente,
  2. neu distracta suum late dispandat hiatum
  3. idque suis confusa velit complere ruinis.
  4. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  5. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  6. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  7. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  8. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  9. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  10. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  11. ---
  12. Principio mare mirantur non reddere maius
  13. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  14. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  15. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  16. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  17. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  18. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  19. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  20. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  21. quippe videmus enim vestis umore madentis
  22. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  23. at pelage multa et late substrata videmus.
  24. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  25. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  26. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  27. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  28. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  29. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  30. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  31. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  32. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  33. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  34. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  35. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  36. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  37. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  38. in terras itidem manare ex aequore salso;
  39. percolatur enim virus retroque remanat
  40. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  41. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  42. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  43. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  44. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  45. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  46. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  47. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  48. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  49. cernentes pavida complebant pectora cura,
  50. quid moliretur rerum natura novarum.
  51. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  52. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  53. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  54. et videas caelum summai totius unum