De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  2. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  3. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  4. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  5. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  6. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  7. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  8. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  9. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  10. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  11. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  12. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  13. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  14. supter item ut supera ventosis undique plenam
  15. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  16. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  17. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  18. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  19. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  20. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  21. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  22. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  23. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  24. concussu late disserpunt inde tremores.
  25. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  26. tecta viam propter non magno pondere tota,
  27. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  28. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  29. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  30. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  31. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  32. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  33. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  34. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  35. collectus parte ex una procumbit et urget
  36. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  37. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  38. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  39. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  40. inclinata minent in eandem prodita partem
  41. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  42. et metuunt magni naturam credere mundi
  43. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  44. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  45. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  46. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  47. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  48. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  49. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  50. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  51. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  52. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  53. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  54. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  55. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  56. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  57. in loca se cava terrai coniecit ibique
  58. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  59. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  60. exagitata foras erumpitur et simul altam
  61. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  62. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  63. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  64. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  65. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  66. motibus in terris et multae per mare pessum
  67. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  68. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  69. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  70. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  71. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  72. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  73. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  74. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  75. terrai ne dissoluat natura repente,
  76. neu distracta suum late dispandat hiatum
  77. idque suis confusa velit complere ruinis.
  78. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  79. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  80. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  81. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  82. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  83. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  84. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  85. ---
  86. Principio mare mirantur non reddere maius
  87. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  88. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  89. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  90. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  91. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  92. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  93. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  94. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  95. quippe videmus enim vestis umore madentis
  96. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  97. at pelage multa et late substrata videmus.
  98. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  99. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  100. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  101. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  102. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  103. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  104. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  105. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  106. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  107. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  108. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  109. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  110. est et coniunctast oras maris undique cingens,