De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  2. in terras itidem manare ex aequore salso;
  3. percolatur enim virus retroque remanat
  4. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  5. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  6. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  7. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  8. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  9. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  10. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  11. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  12. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  13. cernentes pavida complebant pectora cura,
  14. quid moliretur rerum natura novarum.
  15. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  16. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  17. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  18. et videas caelum summai totius unum
  19. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  20. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  21. quod bene propositum si plane contueare
  22. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  23. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  24. accepit calido febrim fervore coortam
  25. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  26. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  27. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  28. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  29. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  30. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  31. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  32. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  33. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  34. ex infinito satis omnia suppeditare,
  35. unde repente queat tellus concussa moveri
  36. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  37. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  38. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  39. et tempestates pluviae graviore coortu
  40. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  41. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  42. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  43. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  44. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  45. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  46. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  47. nil sint ad summam summai totius omnem.
  48. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  49. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  50. expediam. primum totius subcava montis
  51. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  52. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  53. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  54. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  55. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  56. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  57. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  58. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  59. differt et crassa volvit caligine fumum
  60. extruditque simul mirando pondere saxa;
  61. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  62. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  63. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  64. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  65. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  66. ---
  67. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  68. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  69. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  70. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  71. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  72. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  73. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  74. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  75. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  76. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  77. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  78. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  79. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  80. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  81. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  82. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  83. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  84. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  85. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  86. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  87. cogentes sursus replent coguntque manere.
  88. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  89. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  90. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  91. inter nigra virum percocto saecla colore
  92. exoriens penitus media ab regione diei.
  93. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  94. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  95. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  96. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  97. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  98. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  99. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  100. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  101. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  102. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  103. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  104. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  105. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  106. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  107. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  108. expediam, quali natura praedita constent.
  109. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  110. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,