De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  2. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  3. postremo cur sancta deum delubra suasque
  4. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  5. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  6. demit imaginibus violento volnere honorem?
  7. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  8. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  9. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  10. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  11. in mare qua missi veniant ratione superne.
  12. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  13. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  14. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  15. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  16. navigia in summum veniant vexata periclum.
  17. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  18. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  19. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  20. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  21. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  22. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  23. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  24. versabundus enim turbo descendit et illam
  25. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  26. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  27. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  28. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  29. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  30. vertex conradens ex semina nubis
  31. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  32. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  33. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  34. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  35. officere in terris, apparet crebrius idem
  36. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  37. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  38. hoc super in caeli spatio coiere repente
  39. asperiora, modis quae possint indupedita
  40. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  41. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  42. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  43. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  44. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  45. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  46. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  47. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  48. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  49. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  50. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  51. hic demum fit uti turba maiore coorta
  52. et condensa queant apparere et simul ipso
  53. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  54. nam loca declarat sursum ventosa patere
  55. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  56. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  57. corpora naturam declarant litore vestis
  58. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  59. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  60. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  61. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  62. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  63. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  64. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  65. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  66. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  67. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  68. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  69. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  70. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  71. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  72. esse infinitam docui, quantaque volarent
  73. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  74. immemorabile per spatium transire solerent.
  75. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  76. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  77. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  78. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  79. et quasi per magni circum spiracula mundi
  80. exitus introitusque elementis redditus extat.
  81. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  82. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  83. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  84. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  85. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  86. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  87. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  88. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  89. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  90. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  91. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  92. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  93. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  94. multa modis multis convenere undique adaucta,
  95. confertae nubes umorem mittere certant
  96. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  97. copia nimborum turba maiore coacta
  98. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  99. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  100. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  101. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  102. cera super calido tabescens multa liquescat.
  103. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  104. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  105. at retinere diu pluviae longumque morari
  106. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  107. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  108. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  109. terraque cum fumans umorem tota redhalat.