De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  2. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  3. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  4. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  5. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  6. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  7. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  8. esse infinitam docui, quantaque volarent
  9. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  10. immemorabile per spatium transire solerent.
  11. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  12. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  13. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  14. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  15. et quasi per magni circum spiracula mundi
  16. exitus introitusque elementis redditus extat.
  17. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  18. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  19. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  20. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  21. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  22. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  23. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  24. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  25. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  26. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  27. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  28. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  29. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  30. multa modis multis convenere undique adaucta,
  31. confertae nubes umorem mittere certant
  32. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  33. copia nimborum turba maiore coacta
  34. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  35. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  36. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  37. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  38. cera super calido tabescens multa liquescat.
  39. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  40. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  41. at retinere diu pluviae longumque morari
  42. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  43. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes