De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  2. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  3. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  4. cera super calido tabescens multa liquescat.
  5. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  6. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  7. at retinere diu pluviae longumque morari
  8. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  9. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  10. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  11. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  12. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  13. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  14. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  15. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  16. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  17. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  18. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  19. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  20. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  21. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  22. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  23. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  24. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  25. supter item ut supera ventosis undique plenam
  26. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  27. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  28. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  29. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  30. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  31. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  32. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  33. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  34. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  35. concussu late disserpunt inde tremores.
  36. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  37. tecta viam propter non magno pondere tota,
  38. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  39. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  40. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  41. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  42. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  43. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor