De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  2. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  3. collectus parte ex una procumbit et urget
  4. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  5. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  6. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  7. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  8. inclinata minent in eandem prodita partem
  9. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  10. et metuunt magni naturam credere mundi
  11. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  12. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  13. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  14. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  15. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  16. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  17. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  18. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  19. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  20. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  21. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  22. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  23. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  24. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  25. in loca se cava terrai coniecit ibique
  26. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  27. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  28. exagitata foras erumpitur et simul altam
  29. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  30. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  31. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  32. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  33. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  34. motibus in terris et multae per mare pessum
  35. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  36. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  37. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  38. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  39. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  40. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  41. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  42. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  43. terrai ne dissoluat natura repente,