De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  2. corpora naturam declarant litore vestis
  3. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  4. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  5. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  6. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  7. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  8. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  9. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  10. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  11. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  12. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  13. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  14. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  15. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  16. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  17. esse infinitam docui, quantaque volarent
  18. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  19. immemorabile per spatium transire solerent.
  20. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  21. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  22. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  23. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  24. et quasi per magni circum spiracula mundi
  25. exitus introitusque elementis redditus extat.
  26. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  27. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  28. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  29. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  30. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  31. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  32. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  33. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  34. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  35. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  36. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  37. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  38. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  39. multa modis multis convenere undique adaucta,
  40. confertae nubes umorem mittere certant
  41. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  42. copia nimborum turba maiore coacta
  43. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.