De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  2. multa modis multis convenere undique adaucta,
  3. confertae nubes umorem mittere certant
  4. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  5. copia nimborum turba maiore coacta
  6. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  7. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  8. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  9. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  10. cera super calido tabescens multa liquescat.
  11. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  12. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  13. at retinere diu pluviae longumque morari
  14. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  15. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  16. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  17. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  18. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  19. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  20. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  21. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  22. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  23. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  24. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  25. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  26. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  27. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  28. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  29. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  30. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  31. supter item ut supera ventosis undique plenam
  32. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  33. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  34. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  35. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  36. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  37. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  38. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  39. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;