De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam loca declarat sursum ventosa patere
  2. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  3. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  4. corpora naturam declarant litore vestis
  5. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  6. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  7. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  8. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  9. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  10. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  11. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  12. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  13. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  14. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  15. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  16. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  17. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  18. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  19. esse infinitam docui, quantaque volarent
  20. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  21. immemorabile per spatium transire solerent.
  22. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  23. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  24. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  25. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  26. et quasi per magni circum spiracula mundi
  27. exitus introitusque elementis redditus extat.
  28. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  29. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  30. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  31. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  32. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  33. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  34. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  35. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  36. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  37. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  38. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  39. consimili ratione ex omnibus amnibus umor