De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  2. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  3. demit imaginibus violento volnere honorem?
  4. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  5. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  6. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  7. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  8. in mare qua missi veniant ratione superne.
  9. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  10. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  11. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  12. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  13. navigia in summum veniant vexata periclum.
  14. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  15. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  16. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  17. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  18. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  19. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  20. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  21. versabundus enim turbo descendit et illam
  22. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  23. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  24. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  25. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  26. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  27. vertex conradens ex semina nubis
  28. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  29. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  30. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  31. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  32. officere in terris, apparet crebrius idem
  33. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  34. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  35. hoc super in caeli spatio coiere repente
  36. asperiora, modis quae possint indupedita
  37. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  38. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  39. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  40. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  41. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  42. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  43. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  44. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  45. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  46. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  47. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  48. hic demum fit uti turba maiore coorta
  49. et condensa queant apparere et simul ipso
  50. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  51. nam loca declarat sursum ventosa patere
  52. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  53. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  54. corpora naturam declarant litore vestis
  55. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  56. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  57. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  58. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  59. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  60. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  61. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  62. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  63. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  64. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  65. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  66. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  67. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  68. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  69. esse infinitam docui, quantaque volarent
  70. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  71. immemorabile per spatium transire solerent.
  72. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  73. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  74. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  75. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  76. et quasi per magni circum spiracula mundi
  77. exitus introitusque elementis redditus extat.
  78. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  79. nubibus umor et in terras demissus ut imber