De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  2. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  3. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  4. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  5. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  6. vertex conradens ex semina nubis
  7. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  8. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  9. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  10. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  11. officere in terris, apparet crebrius idem
  12. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  13. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  14. hoc super in caeli spatio coiere repente
  15. asperiora, modis quae possint indupedita
  16. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  17. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  18. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  19. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  20. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  21. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  22. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  23. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  24. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  25. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  26. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  27. hic demum fit uti turba maiore coorta
  28. et condensa queant apparere et simul ipso
  29. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  30. nam loca declarat sursum ventosa patere
  31. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  32. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  33. corpora naturam declarant litore vestis
  34. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  35. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  36. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  37. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  38. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  39. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  40. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  41. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  42. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  43. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  44. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  45. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  46. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  47. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  48. esse infinitam docui, quantaque volarent
  49. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  50. immemorabile per spatium transire solerent.
  51. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  52. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  53. coperiant maria ac terras inpensa superne,