De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  2. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  3. et quasi per magni circum spiracula mundi
  4. exitus introitusque elementis redditus extat.
  5. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  6. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  7. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  8. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  9. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  10. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  11. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  12. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  13. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  14. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  15. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  16. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  17. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  18. multa modis multis convenere undique adaucta,
  19. confertae nubes umorem mittere certant
  20. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  21. copia nimborum turba maiore coacta
  22. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  23. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  24. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  25. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  26. cera super calido tabescens multa liquescat.
  27. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  28. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  29. at retinere diu pluviae longumque morari
  30. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  31. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  32. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  33. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  34. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  35. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  36. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  37. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  38. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  39. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  40. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  41. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  42. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  43. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  44. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  45. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  46. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  47. supter item ut supera ventosis undique plenam
  48. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  49. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  50. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  51. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  52. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  53. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  54. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  55. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  56. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  57. concussu late disserpunt inde tremores.
  58. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  59. tecta viam propter non magno pondere tota,
  60. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  61. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  62. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  63. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  64. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  65. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  66. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  67. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  68. collectus parte ex una procumbit et urget
  69. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  70. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  71. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  72. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  73. inclinata minent in eandem prodita partem
  74. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  75. et metuunt magni naturam credere mundi
  76. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  77. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  78. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  79. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  80. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  81. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  82. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  83. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  84. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  85. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  86. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  87. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  88. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  89. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  90. in loca se cava terrai coniecit ibique
  91. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  92. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  93. exagitata foras erumpitur et simul altam
  94. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  95. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  96. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  97. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  98. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  99. motibus in terris et multae per mare pessum
  100. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  101. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  102. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  103. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  104. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  105. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  106. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  107. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  108. terrai ne dissoluat natura repente,
  109. neu distracta suum late dispandat hiatum
  110. idque suis confusa velit complere ruinis.
  111. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  112. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  113. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  114. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  115. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  116. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  117. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  118. ---
  119. Principio mare mirantur non reddere maius
  120. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  121. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  122. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  123. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  124. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  125. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  126. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  127. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  128. quippe videmus enim vestis umore madentis
  129. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  130. at pelage multa et late substrata videmus.
  131. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  132. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  133. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  134. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  135. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  136. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  137. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  138. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  139. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  140. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  141. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  142. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  143. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  144. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  145. in terras itidem manare ex aequore salso;
  146. percolatur enim virus retroque remanat
  147. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  148. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  149. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  150. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  151. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  152. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  153. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  154. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  155. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  156. cernentes pavida complebant pectora cura,
  157. quid moliretur rerum natura novarum.
  158. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  159. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  160. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  161. et videas caelum summai totius unum
  162. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  163. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  164. quod bene propositum si plane contueare
  165. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  166. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  167. accepit calido febrim fervore coortam
  168. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  169. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  170. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  171. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  172. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  173. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  174. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  175. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  176. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  177. ex infinito satis omnia suppeditare,
  178. unde repente queat tellus concussa moveri
  179. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  180. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  181. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  182. et tempestates pluviae graviore coortu
  183. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  184. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  185. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  186. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  187. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  188. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  189. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  190. nil sint ad summam summai totius omnem.
  191. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  192. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  193. expediam. primum totius subcava montis
  194. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  195. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  196. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  197. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  198. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  199. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  200. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.