De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  2. tantus discidio nubis ventique procella
  3. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  4. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  5. incidit in validam maturo culmine nubem;
  6. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  7. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  8. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  9. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  10. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  11. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  12. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  13. atque alia ex ipso conradens portat
  14. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  15. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  16. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  17. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  18. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  19. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  20. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  21. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  22. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  23. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  24. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  25. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  26. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  27. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  28. nec temere omnino plane vis frigida venti
  29. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  30. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  31. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  32. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  33. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  34. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  35. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  36. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  37. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  38. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  39. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  40. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  41. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  42. non igitur multis offensibus in remorando
  43. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  44. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  45. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  46. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  47. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  48. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  49. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  50. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  51. et validas auget viris et roborat ictum;
  52. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  53. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  54. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  55. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  56. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  57. incolumisque venit per res atque integra transit
  58. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  59. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  60. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  61. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  62. conferve facit, e parvis quia facta minute
  63. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  64. quae facile insinuantur et insinuata repente
  65. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  66. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  67. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  68. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  69. frigore enim desunt ignes ventique calore
  70. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  71. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  72. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  73. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  74. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  75. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  76. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  77. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  78. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  79. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  80. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  81. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  82. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  83. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  84. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  85. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  86. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  87. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  88. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  89. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  90. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  91. indicia occultae divum perquirere mentis,
  92. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  93. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  94. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  95. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  96. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  97. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  98. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  99. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  100. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  101. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  102. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  103. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  104. turbine caelesti subito correptus et igni?
  105. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  106. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  107. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  108. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  109. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  110. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  111. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  112. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  113. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  114. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  115. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  116. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  117. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  118. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  119. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  120. et simul in multas partis qui credere possis
  121. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  122. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  123. at saepest numero factum fierique necessest,
  124. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  125. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  126. postremo cur sancta deum delubra suasque
  127. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  128. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  129. demit imaginibus violento volnere honorem?
  130. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  131. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  132. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  133. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  134. in mare qua missi veniant ratione superne.
  135. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  136. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  137. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  138. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  139. navigia in summum veniant vexata periclum.
  140. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  141. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  142. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  143. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  144. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  145. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  146. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  147. versabundus enim turbo descendit et illam
  148. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  149. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  150. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  151. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  152. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  153. vertex conradens ex semina nubis
  154. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  155. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  156. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  157. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  158. officere in terris, apparet crebrius idem
  159. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  160. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  161. hoc super in caeli spatio coiere repente
  162. asperiora, modis quae possint indupedita
  163. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  164. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  165. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  166. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  167. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  168. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  169. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  170. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  171. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  172. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  173. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  174. hic demum fit uti turba maiore coorta
  175. et condensa queant apparere et simul ipso
  176. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  177. nam loca declarat sursum ventosa patere
  178. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  179. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  180. corpora naturam declarant litore vestis
  181. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  182. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  183. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  184. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  185. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  186. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  187. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  188. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  189. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  190. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  191. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  192. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  193. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  194. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  195. esse infinitam docui, quantaque volarent
  196. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  197. immemorabile per spatium transire solerent.
  198. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  199. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae