De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  2. differt et crassa volvit caligine fumum
  3. extruditque simul mirando pondere saxa;
  4. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  5. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  6. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  7. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  8. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  9. ---
  10. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  11. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  12. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  13. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  14. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  15. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  16. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  17. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  18. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  19. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  20. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  21. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  22. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  23. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  24. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  25. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  26. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  27. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  28. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  29. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  30. cogentes sursus replent coguntque manere.
  31. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  32. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  33. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  34. inter nigra virum percocto saecla colore
  35. exoriens penitus media ab regione diei.
  36. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  37. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  38. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  39. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  40. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  41. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  42. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  43. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  44. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  45. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  46. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  47. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  48. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  49. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  50. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  51. expediam, quali natura praedita constent.
  52. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  53. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  54. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  55. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  56. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  57. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  58. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  59. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  60. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  61. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  62. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  63. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  64. cornices, non cum fumant altaria donis;
  65. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  66. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  67. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  68. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  69. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  70. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  71. manibus ut si sint divis mactata repente.
  72. omnia quae naturali ratione geruntur,
  73. et quibus e fiant causis apparet origo;
  74. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  75. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  76. ducere forte deos manis inferne reamur,
  77. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  78. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  79. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  80. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  81. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  82. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  83. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  84. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  85. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  86. res ad vitai rationem ostendimus ante
  87. propter dissimilem naturam dissimilisque
  88. texturas inter sese primasque figuras.
  89. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  90. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  91. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  92. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  93. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  94. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  95. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  96. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  97. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  98. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  99. floris odore hominem taetro consueta necare.
  100. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  101. multa modis multis multarum semina rerum
  102. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  103. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  104. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  105. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  106. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  107. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  108. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  109. multaque praeterea languentia membra per artus
  110. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  111. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  112. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  113. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  114. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  115. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  116. at cum membra domans percepit fervida febris,
  117. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  118. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  119. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  120. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  121. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  122. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  123. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  124. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  125. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  126. quam soleant et quam vitai copia desit,
  127. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  128. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  129. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  130. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  131. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  132. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  133. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  134. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  135. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  136. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  137. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  138. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  139. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  140. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  141. propterea quod magna mali fit copia circum.
  142. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  143. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  144. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  145. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  146. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  147. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  148. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  149. scilicet in terram delabi pondere cogit
  150. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  151. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  152. ---
  153. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  154. arescit quia terra calore et semina si qua
  155. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  156. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  157. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  158. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  159. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  160. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  161. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  162. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  163. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  164. sole putant subter terras fervescere partim,
  165. nox ubi terribili terras caligine texit.
  166. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  167. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  168. non quierit calidum supera de reddere parte,
  169. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  170. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  171. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  172. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  173. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  174. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  175. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  176. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  177. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  178. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  179. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  180. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  181. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  182. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  183. et rare fecit calido miscente vapore,
  184. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  185. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  186. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  187. praeterea solis radiis iactatur aquai
  188. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  189. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  190. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  191. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  192. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  193. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  194. taedaque consimili ratione accensa per undas
  195. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  196. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  197. semina de terraque necessest funditus ipsa
  198. ignis corpora per totum consurgere fontem
  199. et simul exspirare foras exireque in auras,
  200. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  201. praeterea dispersa foras erumpere cogit