De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  2. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  3. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  4. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  5. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  6. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  7. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  8. perscindat nubem perfringens impete recto;
  9. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  10. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  11. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  12. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  13. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  14. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  15. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  16. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  17. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  18. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  19. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  20. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  21. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  22. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  23. turbine ventorum comburens impete magno;
  24. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  25. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  26. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  27. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  28. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  29. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  30. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  31. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  32. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  33. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  34. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  35. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  36. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  37. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  38. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  39. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  40. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  41. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  42. e simili causa, concursu natus eodem.
  43. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  44. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  45. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  46. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  47. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  48. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  49. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  50. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  51. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  52. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  53. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  54. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  55. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  56. extructis aliis alias super impete miro.
  57. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  58. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  59. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  60. nubila portabunt venti transversa per auras,
  61. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  62. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  63. in statione locata sepultis undique ventis;
  64. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  65. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  66. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  67. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  68. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  69. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  70. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  71. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  72. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  73. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  74. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  75. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  76. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  77. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  78. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  79. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  80. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  81. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  82. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  83. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  84. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  85. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  86. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  87. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  88. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  89. Quod superest, quali natura praedita constent
  90. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  91. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  92. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  93. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  94. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  95. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  96. constituit natura minutis mobilibusque
  97. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  98. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  99. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  100. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  101. curat item vasis integris vina repente
  102. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  103. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  104. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  105. mobiliter soluens differt primordia vini.
  106. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  107. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  108. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  109. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  110. fiant ut possint ictu discludere turris,
  111. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  112. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  113. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  114. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  115. expediam neque te in promissis plura morabor.
  116. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  117. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  118. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  119. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  120. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  121. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  122. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  123. adeo tetra nimborum nocte coorta
  124. inpendent atrae formidinis ora superne,
  125. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  126. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  127. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  128. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  129. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  130. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  131. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  132. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  133. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  134. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  135. multa forent multis exempto nubila sole;
  136. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  137. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  138. si non extructis foret alte nubibus aether.
  139. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  140. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  141. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  142. semina habere cavas nubes et multa necessest
  143. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  144. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  145. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  146. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  147. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  148. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  149. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  150. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  151. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  152. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  153. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  154. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  155. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  156. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  157. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  158. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  159. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  160. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  161. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  162. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  163. tantus discidio nubis ventique procella
  164. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  165. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  166. incidit in validam maturo culmine nubem;
  167. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  168. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  169. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  170. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  171. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  172. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  173. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  174. atque alia ex ipso conradens portat
  175. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  176. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  177. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  178. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  179. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  180. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  181. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  182. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  183. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  184. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  185. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  186. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  187. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  188. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  189. nec temere omnino plane vis frigida venti
  190. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  191. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  192. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  193. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  194. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  195. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  196. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  197. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  198. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  199. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  200. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  201. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  202. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  203. non igitur multis offensibus in remorando
  204. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  205. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  206. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  207. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  208. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  209. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  210. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  211. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  212. et validas auget viris et roborat ictum;
  213. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  214. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  215. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  216. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  217. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  218. incolumisque venit per res atque integra transit
  219. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  220. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  221. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  222. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  223. conferve facit, e parvis quia facta minute
  224. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  225. quae facile insinuantur et insinuata repente
  226. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  227. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  228. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  229. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  230. frigore enim desunt ignes ventique calore
  231. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  232. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  233. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  234. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  235. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  236. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  237. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  238. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  239. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  240. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  241. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  242. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  243. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  244. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  245. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  246. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  247. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  248. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  249. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  250. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  251. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  252. indicia occultae divum perquirere mentis,
  253. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  254. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  255. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  256. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  257. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  258. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  259. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  260. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  261. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  262. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  263. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  264. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  265. turbine caelesti subito correptus et igni?
  266. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  267. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  268. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  269. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  270. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  271. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  272. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  273. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  274. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  275. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  276. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  277. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  278. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  279. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  280. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  281. et simul in multas partis qui credere possis
  282. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  283. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  284. at saepest numero factum fierique necessest,
  285. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  286. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  287. postremo cur sancta deum delubra suasque
  288. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  289. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  290. demit imaginibus violento volnere honorem?
  291. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  292. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  293. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  294. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  295. in mare qua missi veniant ratione superne.
  296. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  297. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  298. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  299. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  300. navigia in summum veniant vexata periclum.
  301. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  302. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  303. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  304. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  305. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  306. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  307. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  308. versabundus enim turbo descendit et illam
  309. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  310. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  311. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  312. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  313. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  314. vertex conradens ex semina nubis
  315. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  316. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  317. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  318. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  319. officere in terris, apparet crebrius idem
  320. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  321. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  322. hoc super in caeli spatio coiere repente
  323. asperiora, modis quae possint indupedita
  324. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  325. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  326. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  327. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  328. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  329. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  330. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  331. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  332. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  333. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  334. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  335. hic demum fit uti turba maiore coorta
  336. et condensa queant apparere et simul ipso
  337. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  338. nam loca declarat sursum ventosa patere
  339. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  340. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  341. corpora naturam declarant litore vestis
  342. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  343. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  344. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  345. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  346. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  347. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  348. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  349. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  350. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  351. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  352. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  353. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  354. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  355. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  356. esse infinitam docui, quantaque volarent
  357. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  358. immemorabile per spatium transire solerent.
  359. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe