De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  2. postremo cur sancta deum delubra suasque
  3. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  4. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  5. demit imaginibus violento volnere honorem?
  6. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  7. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  8. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  9. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  10. in mare qua missi veniant ratione superne.
  11. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  12. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  13. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  14. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  15. navigia in summum veniant vexata periclum.
  16. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  17. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  18. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  19. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  20. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  21. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  22. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  23. versabundus enim turbo descendit et illam
  24. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  25. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  26. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  27. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  28. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  29. vertex conradens ex semina nubis
  30. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  31. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  32. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  33. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  34. officere in terris, apparet crebrius idem
  35. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  36. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  37. hoc super in caeli spatio coiere repente
  38. asperiora, modis quae possint indupedita
  39. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  40. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  41. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  42. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  43. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  44. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  45. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  46. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  47. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  48. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  49. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  50. hic demum fit uti turba maiore coorta
  51. et condensa queant apparere et simul ipso
  52. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  53. nam loca declarat sursum ventosa patere
  54. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  55. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  56. corpora naturam declarant litore vestis
  57. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  58. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  59. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  60. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  61. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  62. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  63. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  64. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  65. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  66. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  67. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.