De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  2. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  3. versabundus enim turbo descendit et illam
  4. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  5. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  6. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  7. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  8. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  9. vertex conradens ex semina nubis
  10. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  11. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  12. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  13. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  14. officere in terris, apparet crebrius idem
  15. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  16. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  17. hoc super in caeli spatio coiere repente
  18. asperiora, modis quae possint indupedita
  19. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  20. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  21. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  22. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  23. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  24. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  25. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  26. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  27. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  28. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  29. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  30. hic demum fit uti turba maiore coorta
  31. et condensa queant apparere et simul ipso
  32. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  33. nam loca declarat sursum ventosa patere
  34. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  35. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  36. corpora naturam declarant litore vestis
  37. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  38. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  39. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  40. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  41. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  42. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  43. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur