De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  2. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  3. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  4. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  5. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  6. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  7. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  8. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  9. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  10. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  11. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  12. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  13. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  14. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  15. esse infinitam docui, quantaque volarent
  16. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  17. immemorabile per spatium transire solerent.
  18. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  19. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  20. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  21. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  22. et quasi per magni circum spiracula mundi
  23. exitus introitusque elementis redditus extat.
  24. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  25. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  26. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  27. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  28. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  29. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  30. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  31. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  32. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  33. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  34. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  35. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  36. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  37. multa modis multis convenere undique adaucta,
  38. confertae nubes umorem mittere certant
  39. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  40. copia nimborum turba maiore coacta
  41. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  42. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  43. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  44. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  45. cera super calido tabescens multa liquescat.
  46. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  47. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  48. at retinere diu pluviae longumque morari
  49. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  50. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  51. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  52. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  53. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  54. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  55. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  56. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  57. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  58. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  59. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  60. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  61. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  62. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  63. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  64. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  65. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  66. supter item ut supera ventosis undique plenam
  67. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  68. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  69. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  70. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  71. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  72. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  73. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  74. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  75. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  76. concussu late disserpunt inde tremores.
  77. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  78. tecta viam propter non magno pondere tota,
  79. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  80. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  81. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  82. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  83. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  84. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  85. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  86. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  87. collectus parte ex una procumbit et urget
  88. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  89. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  90. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  91. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  92. inclinata minent in eandem prodita partem
  93. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  94. et metuunt magni naturam credere mundi
  95. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  96. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  97. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  98. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  99. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  100. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  101. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  102. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  103. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  104. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  105. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  106. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  107. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  108. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  109. in loca se cava terrai coniecit ibique
  110. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  111. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  112. exagitata foras erumpitur et simul altam
  113. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  114. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  115. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  116. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  117. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  118. motibus in terris et multae per mare pessum
  119. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  120. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  121. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  122. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  123. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  124. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  125. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  126. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  127. terrai ne dissoluat natura repente,
  128. neu distracta suum late dispandat hiatum
  129. idque suis confusa velit complere ruinis.
  130. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  131. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  132. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  133. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  134. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  135. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  136. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  137. ---
  138. Principio mare mirantur non reddere maius
  139. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  140. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  141. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  142. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  143. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  144. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  145. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  146. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  147. quippe videmus enim vestis umore madentis
  148. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  149. at pelage multa et late substrata videmus.
  150. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  151. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  152. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  153. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  154. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  155. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  156. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  157. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  158. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  159. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  160. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  161. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  162. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  163. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  164. in terras itidem manare ex aequore salso;
  165. percolatur enim virus retroque remanat
  166. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  167. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  168. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  169. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  170. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  171. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  172. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  173. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  174. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  175. cernentes pavida complebant pectora cura,
  176. quid moliretur rerum natura novarum.
  177. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  178. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  179. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  180. et videas caelum summai totius unum
  181. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  182. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  183. quod bene propositum si plane contueare
  184. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  185. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  186. accepit calido febrim fervore coortam
  187. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  188. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  189. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  190. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  191. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  192. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  193. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  194. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  195. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  196. ex infinito satis omnia suppeditare,
  197. unde repente queat tellus concussa moveri
  198. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  199. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  200. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  201. et tempestates pluviae graviore coortu
  202. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  203. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  204. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  205. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  206. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  207. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  208. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  209. nil sint ad summam summai totius omnem.
  210. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  211. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  212. expediam. primum totius subcava montis
  213. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  214. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  215. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  216. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  217. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  218. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  219. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  220. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  221. differt et crassa volvit caligine fumum
  222. extruditque simul mirando pondere saxa;
  223. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  224. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  225. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  226. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  227. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  228. ---
  229. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  230. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  231. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  232. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  233. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  234. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  235. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  236. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  237. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  238. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  239. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  240. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  241. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  242. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  243. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  244. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  245. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  246. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  247. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  248. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  249. cogentes sursus replent coguntque manere.
  250. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  251. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  252. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  253. inter nigra virum percocto saecla colore
  254. exoriens penitus media ab regione diei.
  255. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  256. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  257. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  258. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  259. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  260. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  261. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  262. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  263. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  264. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  265. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  266. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  267. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  268. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  269. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  270. expediam, quali natura praedita constent.
  271. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  272. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  273. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  274. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  275. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  276. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  277. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  278. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  279. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  280. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  281. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  282. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  283. cornices, non cum fumant altaria donis;
  284. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  285. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  286. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  287. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  288. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  289. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  290. manibus ut si sint divis mactata repente.
  291. omnia quae naturali ratione geruntur,
  292. et quibus e fiant causis apparet origo;