De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  2. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  3. ducere forte deos manis inferne reamur,
  4. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  5. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  6. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  7. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  8. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  9. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  10. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  11. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  12. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  13. res ad vitai rationem ostendimus ante
  14. propter dissimilem naturam dissimilisque
  15. texturas inter sese primasque figuras.
  16. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  17. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  18. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  19. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  20. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  21. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  22. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  23. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  24. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  25. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  26. floris odore hominem taetro consueta necare.
  27. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  28. multa modis multis multarum semina rerum
  29. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  30. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  31. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  32. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  33. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  34. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  35. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  36. multaque praeterea languentia membra per artus
  37. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  38. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  39. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  40. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  41. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  42. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  43. at cum membra domans percepit fervida febris,
  44. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  45. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  46. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  47. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  48. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  49. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  50. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  51. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  52. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  53. quam soleant et quam vitai copia desit,
  54. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  55. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  56. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  57. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  58. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  59. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  60. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  61. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  62. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  63. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  64. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  65. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  66. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  67. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  68. propterea quod magna mali fit copia circum.
  69. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  70. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  71. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  72. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  73. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  74. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  75. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  76. scilicet in terram delabi pondere cogit
  77. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  78. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  79. ---
  80. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  81. arescit quia terra calore et semina si qua
  82. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  83. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  84. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  85. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  86. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  87. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  88. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  89. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  90. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  91. sole putant subter terras fervescere partim,
  92. nox ubi terribili terras caligine texit.
  93. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  94. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  95. non quierit calidum supera de reddere parte,
  96. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  97. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  98. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  99. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  100. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  101. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  102. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  103. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  104. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  105. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  106. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  107. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  108. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  109. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  110. et rare fecit calido miscente vapore,
  111. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  112. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  113. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  114. praeterea solis radiis iactatur aquai
  115. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  116. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  117. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  118. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  119. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  120. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  121. taedaque consimili ratione accensa per undas
  122. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  123. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  124. semina de terraque necessest funditus ipsa
  125. ignis corpora per totum consurgere fontem
  126. et simul exspirare foras exireque in auras,
  127. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  128. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  129. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  130. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  131. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  132. et multis aliis praebet regionibus aequor
  133. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  134. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  135. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  136. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  137. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  138. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  139. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  140. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  141. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  142. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  143. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  144. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  145. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  146. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  147. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  148. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  149. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  150. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  151. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  152. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  153. ordine demisso levibus iactarier auris,
  154. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  155. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  156. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  157. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  158. ipsius rei rationem reddere possis,
  159. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  160. quo magis attentas auris animumque reposco.
  161. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  162. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  163. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  164. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  165. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  166. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  167. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  168. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  169. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  170. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  171. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  172. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  173. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  174. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  175. cernere odorari licet et sentire sonare.
  176. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  177. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  178. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  179. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  180. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  181. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  182. principio fit ut in speluncis saxa superna
  183. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  184. manat item nobis e toto corpore sudor,
  185. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  186. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  187. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  188. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  189. sentimus, sentimus item transire per aurum
  190. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  191. denique per dissaepta domorum saxea voces
  192. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  193. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  194. denique qua circum caeli lorica ,
  195. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  196. et tempestate in terra caeloque coorta
  197. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  198. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  199. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  200. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  201. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  202. principio terram sol excoquit et facit are,
  203. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  204. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  205. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  206. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  207. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  208. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  209. at coria et carnem mollit durata calore.
  210. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  211. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  212. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  213. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  214. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  215. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  216. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  217. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  218. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  219. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  220. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  221. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  222. dissimili inter se natura praedita debent
  223. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  224. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  225. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  226. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  227. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  228. scilicet id fieri cogit natura viarum
  229. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  230. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  231. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  232. argentoque foras aliud vitroque meare;
  233. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  234. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  235. scilicet id fieri cogit natura viarum
  236. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  237. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  238. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  239. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  240. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  241. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  242. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  243. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  244. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  245. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  246. in medio locus, extemplo primordia ferri
  247. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  248. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  249. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  250. indupedita suis arte conexa cohaeret
  251. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  252. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  253. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  254. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  255. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  256. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  257. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  258. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  259. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  260. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  261. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  262. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  263. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  264. quod, simul a fronte est anelli rarior
  265. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  266. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  267. a tergo quasi provehat atque propellat.
  268. semper enim circum positus res verberat ;
  269. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  270. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  271. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  272. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  273. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  274. denique res omnes debent in corpore habere
  275. , quandoquidem raro sunt corpore et
  276. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  277. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  278. sollicito motu semper iactatur eoque
  279. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  280. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  281. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  282. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  283. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  284. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  285. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  286. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  287. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  288. aere interposito discordia tanta creatur
  289. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  290. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  291. posterior lapidis venit aestus et omnia plena