De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  2. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  3. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  4. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  5. extructis aliis alias super impete miro.
  6. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  7. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  8. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  9. nubila portabunt venti transversa per auras,
  10. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  11. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  12. in statione locata sepultis undique ventis;
  13. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  14. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  15. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  16. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  17. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  18. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  19. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  20. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  21. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  22. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  23. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  24. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  25. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  26. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  27. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  28. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  29. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  30. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  31. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  32. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  33. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  34. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  35. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  36. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  37. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  38. Quod superest, quali natura praedita constent
  39. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  40. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  41. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  42. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  43. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  44. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  45. constituit natura minutis mobilibusque
  46. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  47. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  48. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  49. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  50. curat item vasis integris vina repente
  51. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  52. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  53. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  54. mobiliter soluens differt primordia vini.
  55. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  56. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  57. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  58. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  59. fiant ut possint ictu discludere turris,
  60. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  61. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  62. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  63. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  64. expediam neque te in promissis plura morabor.
  65. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  66. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  67. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  68. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  69. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  70. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  71. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  72. adeo tetra nimborum nocte coorta
  73. inpendent atrae formidinis ora superne,
  74. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  75. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  76. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  77. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  78. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  79. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  80. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  81. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  82. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  83. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  84. multa forent multis exempto nubila sole;
  85. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  86. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  87. si non extructis foret alte nubibus aether.
  88. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  89. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  90. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  91. semina habere cavas nubes et multa necessest
  92. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  93. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  94. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  95. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  96. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  97. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  98. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  99. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  100. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  101. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  102. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  103. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  104. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  105. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  106. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  107. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  108. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  109. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  110. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  111. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  112. tantus discidio nubis ventique procella
  113. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  114. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  115. incidit in validam maturo culmine nubem;
  116. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  117. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  118. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  119. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  120. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  121. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  122. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  123. atque alia ex ipso conradens portat
  124. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  125. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  126. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  127. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  128. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  129. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  130. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  131. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  132. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  133. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  134. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  135. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  136. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  137. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  138. nec temere omnino plane vis frigida venti
  139. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  140. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  141. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  142. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  143. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  144. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  145. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  146. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  147. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  148. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  149. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  150. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  151. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  152. non igitur multis offensibus in remorando
  153. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  154. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  155. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  156. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  157. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  158. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  159. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  160. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  161. et validas auget viris et roborat ictum;
  162. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  163. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  164. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  165. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  166. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  167. incolumisque venit per res atque integra transit
  168. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  169. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  170. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  171. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  172. conferve facit, e parvis quia facta minute
  173. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  174. quae facile insinuantur et insinuata repente
  175. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  176. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  177. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  178. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  179. frigore enim desunt ignes ventique calore
  180. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  181. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  182. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  183. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  184. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  185. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  186. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  187. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  188. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  189. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  190. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  191. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  192. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  193. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  194. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  195. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  196. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  197. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  198. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  199. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  200. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  201. indicia occultae divum perquirere mentis,
  202. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  203. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  204. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  205. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  206. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  207. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  208. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  209. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  210. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  211. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  212. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  213. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  214. turbine caelesti subito correptus et igni?
  215. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  216. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  217. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  218. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  219. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  220. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  221. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  222. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  223. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  224. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  225. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  226. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  227. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  228. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  229. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  230. et simul in multas partis qui credere possis
  231. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  232. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  233. at saepest numero factum fierique necessest,
  234. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  235. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  236. postremo cur sancta deum delubra suasque
  237. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  238. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  239. demit imaginibus violento volnere honorem?
  240. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  241. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  242. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  243. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  244. in mare qua missi veniant ratione superne.
  245. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  246. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  247. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  248. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  249. navigia in summum veniant vexata periclum.
  250. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  251. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  252. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  253. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  254. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  255. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  256. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  257. versabundus enim turbo descendit et illam
  258. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  259. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  260. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  261. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  262. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  263. vertex conradens ex semina nubis
  264. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  265. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  266. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  267. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  268. officere in terris, apparet crebrius idem
  269. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  270. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  271. hoc super in caeli spatio coiere repente
  272. asperiora, modis quae possint indupedita
  273. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  274. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  275. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  276. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  277. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  278. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  279. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  280. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  281. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  282. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  283. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  284. hic demum fit uti turba maiore coorta
  285. et condensa queant apparere et simul ipso
  286. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  287. nam loca declarat sursum ventosa patere
  288. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  289. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  290. corpora naturam declarant litore vestis