De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  2. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  3. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  4. navigia in summum veniant vexata periclum.
  5. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  6. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  7. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  8. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  9. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  10. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  11. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  12. versabundus enim turbo descendit et illam
  13. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  14. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  15. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  16. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  17. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  18. vertex conradens ex semina nubis
  19. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  20. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  21. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  22. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  23. officere in terris, apparet crebrius idem
  24. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  25. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  26. hoc super in caeli spatio coiere repente
  27. asperiora, modis quae possint indupedita
  28. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  29. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  30. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  31. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  32. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  33. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  34. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  35. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  36. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  37. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  38. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  39. hic demum fit uti turba maiore coorta
  40. et condensa queant apparere et simul ipso
  41. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  42. nam loca declarat sursum ventosa patere
  43. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.