De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  2. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  3. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  4. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  5. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  6. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  7. quod fieret naturali varieque volaret
  8. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  9. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  10. et genus humanum frustra plerumque probavit
  11. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  12. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  13. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  14. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  15. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  16. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  17. non radii solis nec lucida tela diei
  18. discutiant, sed naturae species ratioque.
  19. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  20. Et quoniam docui mundi mortalia templa