De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  2. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  3. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  4. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  5. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  6. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  7. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  8. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  9. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  10. turbine caelesti subito correptus et igni?
  11. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  12. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  13. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  14. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  15. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  16. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  17. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  18. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  19. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  20. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  21. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  22. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  23. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  24. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  25. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  26. et simul in multas partis qui credere possis
  27. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  28. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  29. at saepest numero factum fierique necessest,
  30. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  31. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  32. postremo cur sancta deum delubra suasque
  33. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  34. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  35. demit imaginibus violento volnere honorem?
  36. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  37. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  38. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  39. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  40. in mare qua missi veniant ratione superne.
  41. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  42. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  43. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  44. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  45. navigia in summum veniant vexata periclum.
  46. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  47. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  48. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  49. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  50. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  51. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  52. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  53. versabundus enim turbo descendit et illam