De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  2. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  3. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  4. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  5. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  6. versabundus enim turbo descendit et illam
  7. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  8. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  9. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  10. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  11. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  12. vertex conradens ex semina nubis
  13. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  14. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  15. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  16. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  17. officere in terris, apparet crebrius idem
  18. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  19. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  20. hoc super in caeli spatio coiere repente
  21. asperiora, modis quae possint indupedita
  22. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  23. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  24. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  25. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  26. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  27. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  28. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  29. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  30. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  31. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  32. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  33. hic demum fit uti turba maiore coorta
  34. et condensa queant apparere et simul ipso
  35. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  36. nam loca declarat sursum ventosa patere
  37. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  38. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  39. corpora naturam declarant litore vestis
  40. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  41. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  42. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  43. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  44. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  45. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  46. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  47. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  48. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  49. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  50. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  51. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  52. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  53. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  54. esse infinitam docui, quantaque volarent
  55. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  56. immemorabile per spatium transire solerent.
  57. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  58. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  59. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  60. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  61. et quasi per magni circum spiracula mundi