De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  2. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  3. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  4. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  5. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  6. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  7. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  8. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  9. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  10. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  11. indicia occultae divum perquirere mentis,
  12. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  13. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  14. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  15. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  16. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  17. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  18. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  19. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  20. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  21. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  22. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  23. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  24. turbine caelesti subito correptus et igni?
  25. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  26. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  27. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  28. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  29. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  30. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  31. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  32. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  33. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  34. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  35. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  36. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  37. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  38. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  39. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  40. et simul in multas partis qui credere possis
  41. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  42. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  43. at saepest numero factum fierique necessest,
  44. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  45. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  46. postremo cur sancta deum delubra suasque
  47. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  48. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  49. demit imaginibus violento volnere honorem?
  50. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  51. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  52. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  53. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  54. in mare qua missi veniant ratione superne.
  55. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  56. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  57. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  58. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  59. navigia in summum veniant vexata periclum.
  60. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  61. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit